Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. niam orbemque illum univerſum
onuſtas Sinenſi ſerico tranſmit-
tunt. In Sinarum quoque Annali-
bus reperio operis artific ium ſerici
annis ante Chriſtum natum bis
mille ſexcentis triginta & ſex. Et
apparet ex hoc regno in reliquam
Aſiam, noſtramque Europam, imo
& Africam, id genus opificii tranſ-
migraſſe.

Verum in hac nominum varie-
tate, nihil æque mirum videri de-
bet, quam hæc omnia Sinis ipſis
incognita eſſe & inaudita, cum
nullum apud eos veſtigium ſit ha-
rum appellationum, ac multo mi. nus qua ex cauſa toties variarint; cum tamen alia multa Sinæ ipſi re-
gno ſuo impoſuerint, ac fortaſſe in
poſterum imponent. Eſt enim a-
pud eos in more, ab omni memo-
ria poſitum, ut quoties imperandi
jus & una familia in aliam, pro hu-
manarum rerum viciſſitudine tran-
ſit, ipſum quoque regnum novo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer