Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. tores; ſed levius fertur die inſe-
quenti. In edendo ſunt omnino
moderatiores, & ſæpe accidit, ut
quis ab urbe diſceſſurus, uno die
ſeptem vel octo conviviis interſit,
ut amicis omnibus ſatisfaciat: hu-
juſmodi vero non ſunt è celebrio-
ribus; hæc enim totam noctem ab-
ſumunt, & in auroram inſequen-
tem protrahuntur, ferculorum de-
nique reliquiæ inter hoſpitum fa-
mulos liberaliter dividuntur.

Quod ad cæteros ritus attinet,
ii mihi nunc videntur eſſe præci-
pui, qui circa Regum veneratio-
nem verſantur. Rex pluribus exter-
nis officiis colitur, quam alius qui-
vis in univerſo terrarum orbe Prin-
ceps, ſive is profanus, ſive ſacer fue-
rit. Hunc nemo alloquitur, præter
Eunuchosillos, qui in palatii pene-
tralibus famulantur, Regioſque
propinquos, qui intra ejuſdem pa-
latii fines commorantur, quales
ſunt filii ac filiæ. Omiſſo porro cul-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer