Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. quos ad bibendum invitat; eodem
tempore ſinguli ad invitatorem
converſi, idem faciunt, & ſimul
omnes bibere incipiunt, quod ſor-
bendo ita lente faciunt, ut ad ex-
hauriendam pateram nõ raro qua-
ter quin quieſve eam oriadmoveãt. Eum potandi ritum, ſorbendo vi-
delicet, ſemper obſervant, etiamſi
aquam biberint; & nihil unquam
continuatis hauſtibus more noſtro
exhauriunt.

Prima patera exhauſta, paulatim
fercula inferuntur. E quibus ſimul
omnes (præeunte ſuo ritu invita-
tore, bacillis utraque manu acce-
ptis, iiſdemq; erectis depreſſisque)
quoties unum attingunt, unum al-
terumve ex eo fruſtulum carpunt,
& ori admovent. In quo id obſer-
vatur ſtudioſe, ne quis prius in men-
ſa bacillos reponat, quam is, qui
primum in convivio locum obti-
net, id fecerit, quod ubi fecit, mox
miniſtri in ſingulorum pateram vi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer