Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. quoque evenire arbitror, quod Si-
narum nemo calculari morbo la-
boret, qui noſtros Europæos ſæpe
torquet, ex eo credo, quod perpe-
tuo frigidam potent.

Cum quiſpiam ad ſolemne epu-
lum invitatur, pridie, vel etiam
pluribus diebus ante convivii diem
is, qui alterum invitat, libellum
mittit ex iis, quos ſupra deſcripſi-
mus. In eo, præter invitantis no-
men, ut ſupra, ſolemni formula
paucis verbis comprehenſa, ele-
ganter & urbane ait, qui evocat, te-
nue ſe ex oleribus apparaſſe con-
vivium, & ſcyphos ſuos eluiſſe, ut
dicto die, & hora (quæ fere ſub no-
ctem eſt) doctrinam ejus, quem in-
vitat, audiat, & ab eo aliquid diſcat: inde rogat, ut ne hoc ſe favore de-
dignetur. In externa facie libelli
ad ejus longitudinem additamen-
tum è rubea charta affigunt, ut ſu-
pra, in eo honoratius invitati no-
men (nam Sinæ pluribus nomini-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer