Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN AE. aliis urbanitatis ritibus, maxime
ſicubi à noſtris diſcreparint. Nihil
apud Sinas urbanitatis, aut cultus
habet, caput aperire; ſed neq; motu
pedum, & longe minus amplexu,
aut manus oſculo, vel cujuſlibet al-
terius rei, quam offerunt, venera-
tionem profitentur. Maxime vul-
garis inter eos urbanitatis ritus hoc
modo peragitur. In ſuperioris to-
gæ manicas, quas geſtant laxiſſi-
mas, collectæ manus (quod Sinæ
faciunt, niſi quid operis tractent,
aut flabello ventum concilient)
ambæ uniuntur, & una cum mani-
cis primum in altum modeſte eri-
guntur, inde deprimuntur, altero
ex adverſo alterius conſiſtente, & hanc ſyllabam geminante, zin,
zin; cujus vocis ſignificatio nulla
eſt, niſi urbanitatis ritus; & urbani-
tatis interjectio noſtro more poſ-
ſet appellari.

Cum alter ab altero officioſe
viſitatur, & etiam ſæpe cum per vi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer