Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN AE. arma habet, niſi forte ferrugineam
aliquam ſicam, qua nonnunquam
in itineribus utuntur contra latro-
cinia. uſque adeo armatos horrent
& fugiunt. Inde nullæ apud eos
factiones aut rixæ, niſi quæ unguiũ
impreſſione aut capillitii laceratio-
ne dirimũtur. Nulla injurias plagis
aut morte rependẽdi libido eſt; ſed
qui alterũ fugit, & ab injuria infe-
renda abſtinet, is à prudentiæ for-
titudiniſque laude commendatur.

Extincto Rege (ne factiones ex-
oriantur) nulli excepto regni hæ-
rede, alii filio aut propinquo Regis
licet in urbe regia cõmotari: quin-
imo capitale eſt, per varias urbes
diviſis, pedem efferre. Ortæ inter
illos lites ab uno è nobiliſſimis in-
ter ipſos dirimuntur; à quo etiam
gubernantur. Sed ſi quid eis negotii
cum alio, qui Regis propinquus
nõ ſit, ortum fuerit, Magiſtratuum
publicorum tribunalibus & pœnis,
ut quivis è plebe, ſubjiciuntur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer