NIC. TRIGAVT.
quis externus clam in Sinarum re-
gnum penetrarit, eum neque ſer-
vitute, neque morte plectunt, ſed
reditum ei in patriam interdicunt,
ne forte apud ſuos res novas in Si-
nenſis regni perniciem moliatur. Hinc ſeveriſſimis pœnis animad-
vertunt in eos qui cum externis
abſque Regis voluntate quicquam
commercii habent. Et ſi neceſſitas
poſtulat aliquem extra regni fines
cum mandatis mitti, nemo fere eſt
qui adduci poſſit. Proficiſcentem
univerſa familia, quaſi ad mortem
raptum, deplorat: redeuntem vero
Magiſtratus aliquo dignitatis mu-
nere in præmium afficit.
Arma uemo geſtat in Vrbibus,
ne ipſi quidem milites aut rei mili-
taris Duces ac Præfecti, nec etiam
literati; niſi cum ad delectus, aut
palæſtras ſuas, aut in prælia pro-
deunt: aliqui tamen nobiliores
Magiſtratus cum armis comitan-
tur. Sed neque domi ſuæ quiſquam