Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. ſimilius, ipſi Yuce vocant: ab Sa-
racenis autem ab Occaſu, è regno
Caſcar, à negotiatoribus impor-
tatur, & ab Sinis habetur inprimis
in pretio. ſed de eo erit infra ali-
quis dicendi locus. Internoſcun-
tur etiam apud Sinas Magιſtratus
ex umbellis ad arcendum Solem
expanſis, quibus tecti ſolent in
publicum prodire : alias enim è
cœruleo colore habent, alias è
flavo; aliis binæ geſtantur ad pom-
pam, aliis ternæ, aliis non niſi
una uti licet. Diſtinguuntur et-
iam ex apparatu, quo in publi-
cum prodeunt : nam infimi qui-
que equitant, maximi geſtatoria
ſella in bajulorum humeris vehun-
tur. Sed & in bajulorum numero
eſt Majeſtas; aliis enim non niſi
quaternis uti licet, alιi etiam octo
adhibere poſſunt. Sunt etiam alia
permulta dignitatis ornamenta,
Magiſtratuumque inſignia, ve-
xilla, catenæ, thuribula, ſatelli-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer