DE REG. CHIN Æ.
Proregibus noſtris poſſe videtur
comparari. Poſterioris dignitas eſt
velut Commiſſarii ac Viſitatoris. Is tamen, quia ex Regis mandato
totius provinciæ cauſas revidet, ur-
bes arceſque viſitat, de Magiſtrati-
bus omnιbus inquirit, & aliquor
etiam è non maximis plectit, & in
ordinem redigit, de reliquis Re-
gem monet, quo quiſque modo
ſuo munere perfungatur : & quia
unus ex omnibus Magiſtratibus in
provinciis capitales pœnas exequi-
tur, ideo eum omnes merito vene-
rantur ac metuunt.
Præter hos Magiſtratus, alii quo-
que ſunt complures, qui varia in
urbibus, ac etiam pagis & oppidis
munia exercent. Et præter hos
complures militum Præfecti ac
Duces, in toto regno, ſed maxime
in locis maritimis & conterminis,
ubique excubant, pro muris, por-
tis, pontibus, arcibus, ac ſi omnia
bello arderent, cum pax ubique ſit