NIC. TRIGAVT.
tio, eaque in gravioribus cauſis
dumtaxat, ad metropolis ſummos
Magiſtratus Pucimſu & Naganza-
ſu, eorumque Collegas, pro ratio-
ne cauſæ remittuntur. Imo ipſæ
quoque metropoles ſuum habent
Cifu & Cihien, non minus quam
eis ſubordinatæ regiones. Inter
omnes vero iſtos Magiſtratus in-
credibilis eſt bene ordinatæ Rei-
publicæ ſymmetria.
Quoniam vero omnis Reipub-
licæ adminiſtratio in provinciis, in
Regiam Pequinenſem eſt referen-
da, ideo in qualιber provincia, prę-
ter hos Magiſtratus, alii ſunt duo,
dictis ſuperiores, ex Vrbe regia
tranſmiſſi. Eorum alter in Provin-
cia ſedem figit, & Tutam appella-
tur: alter quotannis ab Vrbe Regia
mittitur, & Ciayuen nominatur. Prioris autoritas, quia magna eſt in
Magiſtratus omnes ac ſubditos, & quia rei bellicæ præeſt, & primaria
Reipublicæ munera attingit, cum