Provinciæ omnes, ut ſupra dixi,
in varias regiones diſtributæ ſunt,
quas ipſi Fu appellant. Regionis
cujuſque proprius eſt gubernator,
quem Cifu vocant. Regiones por-
ro iterum in Ceu & Hien ſubdivi-
ſæ, ac ſi dicas, oppida nobiliora & vulgaria; nec ea minora noſtrati-
bus urbibus non maximis. Sin-
gulæ ſuum quoque habent Præfe-
fectum, illum Ciceu, hunc Cihien
vocant: Ci enim apud Sinas guber-
nare innuit. Hi omnium urbium
ac regionum præfecti, ſuos habent
Collegas, ac velut Aſſeſſores nu-
mero quatuor, qui eos, velut audi-
tores, ac judices, in cognoſcendis
ditionis ſuæ cauſis adjuvant.
Verum hic breviter notandum
arbitror, confutandumque erro-
rem, qui in aliquos ſcriptores irre-
pſit. Nam ex eo, quod Guberna-
tor, ejuſq; curia nomen accipiant
ab Vrbis, in qua reſident, nomine; verbi gratia in Vrbe Nanciam, ipſa