DE REG. CHIN Æ.
nitates, quibus prius ſruebantur, re-
liquit.
Venio nunc ad publicam in pro-
vincirs adminiſtrationem. Vrbes
quæ curialibus provinciis, Pequi-
nenſi ac Nanquinenſi ſunt attribu-
tæ, eodem, quo cæteræ provincia-
rum reliquarum urbes, ordine gu-
bernantur; ſed tamen appellatio-
nes ad ſuam cujuſque curiam diri-
guntur. Cæterarum tredecim pro-
vinciarum regimen pendet à Ma-
giſtratu quodam, quem Pucin-
ſu, & ab altero, quem Naganza-
ſu vocant. Prior de cauſis civili-
bus, poſterior de criminalibus judi-
cat. Horum ſedes eſt in Provinciæ
metropoli cum maximo apparatu. In utroq; porro tribunali varii ſunt
Collegæ, & ipſi quoque Principes
Magiſtratus, qui Tauli appellantur. Hos ſæpe cõtingit extra metropo-
lim morari, ideo quod aliquot ur-
bibus præſint, eosq; deceat nõ pro-
cul à cõmiſſo ſibi munere abeſſe.