Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

DE REG. CHIN Æ. rus conſcriptus fuit, quibus factum
Regis reprehendebatur, ut furore
incitatus Rex, ſupra centum vel
officiis privarit, vel humilioribus
addixerit. Nec tamen hoc metu
territi ſibi temperarunt, ſed die
quadam omnes, qui tum aderant,
Magiſtratus in unum conſpirantes,
ſeſe in Regium palatium contule-
re, & munerum ſuorum infignia
deponentes, miſerunt, qui Regem
moneret, ſi in hoc negotio contra
leges inſtare pergeret, omni inpo-
ſterum Magiſtratu ſeſe abdicare,
privatoſq; domum repetere; ipſum
regnum ſuum quibus vellet com-
mendaret. Quo audito Rex ab ea
re vel invitus abſtinuit.

Nuper etiam cum Colaorum
maximus minus legitime ſuo mu-
nere fungeretur, intra bimeſtre cẽ-
tum fere lιbellis ab his Regiis mo-
nitoribus eſt accuſatus, tametſi
nõ neſcirent eum Regi gratioſum
in paucis : nec diu poſt extinctus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer