Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. alium curat apparatum.

Sextum porro, quod à repeten-
dis criminum pœnis Himpu vo-
cant, de criminibus inquirit ac ju-
dicat. Publicæ quoque toto re-
gno cuſtodiæ huic tribunali ſub-
duntur.

Omnia totius regni negotia ab
his tribunalibus pendent. Quapro-
pter in unaquaque provincia, & ci-
vitate ſibi ſubjectos habent Magi-
ſtratus atque Notarios, à quibus de
ſingulis magna fide admonentur; atque ita non parum tanta nego-
tiorum mole diſtinentur; ſed mul-
titudo, Collegiorumque illorum
ordo levius hoc onus facit. Nam
inprimis unus eſt totius tribunalis
Præſes, quem Ciam ciu vocant. Is
Aſſeſſores habet duos, à dextris al-
terum, alterum à ſiniſtris; hi Cilam
appellantur. Horum trium digni-
tas in urbe regia, regnoque uni-
verſo inter ſupremas numeratur. Secundum hos tribunal quodlibet

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer