Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

Vectigalium redditus, atq; tri-
butorum, qui ſine dubio centum
quinquaginta milliones (ut vulgus
vocat) excedunt in ſingulos annos,
non in palatii ærarium inferuntur,
nec eos Regi expendere ſuo arbi-
tratu licet, ſed omnia, ſive argen-
tum, gentis monera, ſive oriza e-
juſdem commeatus, in æraria & horrea publica toto regno conge-
runtur. Ex iis Regis conjugum, fi-
liorumque ſumptus, nec non Re-
giorum propinquorum, & eunu-
chorum, & univerſi famulatus re-
gii, ſuppeditantur, regio ſemper
ſplendore, & copia, nihil tamen
plus minuſve quam legibus præ-
ſcribitur. Inde Magiſtratuum mi-
litumque ſtipendia, & cæterorum
toto regno curialium miniſtrorum
ſolvuntur, quæ ſumma major eſt,
quam noſtrates ſibi perſuadere poſ-
ſint: hinc etiam ædificia publica,
Regis palatium & Regiorum pro-
pinquorum, Urbium muri, arcium

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer