Full text: Trigault, Nicolas: Regni Chinensis descriptio

NIC. TRIGAVT. tametſi etiam hoc Imperium eſſet
in varia regna minora diviſum,
quod nunc in Iaponicis Inſulis eſſe
audivimus; nunquam tamen prius
ab externis populis legitur univer-
ſim eſſe ſubactum, quam anno no-
ſtræ ſalutis 1206. è Tartaria Dux
neſcio quis, regnorum domitor, in
hocregnum ſeſe cum exercitu vi-
ctore immiſiſſet. Quiſquis is fue-
rit, Tartarum appellabo. Is immiſ-
ſo exercitu, brevi ſibi Sinas omnes
ſubegit, & acceptam tanti regni
tyrannidem ejus poſteri ad an-
num uſque 1368 propagarunt. quo
tempore cum jam Tartari imperii
vires deficere cœpiſſent, neque
jam ultra Sinæ externum impe-
rium & Barbarum ingenium fer-
rent, variis in provinciis ſub diver-
ſis Ducibus jugum excuſſerunt.

Qui cæteros Duces, rebus præ-
clare vel virtute, vel dolo geſtis ſu-
peravit, fuit unus è familia Ciu,
quem Sinæ poſtea Humvu, inſi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer