Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

0081-01

Et ſimili modo conſtat, quod breuiſſima egrediens ex puncto L cadit
extra S L, & c. Ad vitandam confuſionem figuræ, & prolixitatem demonſtrationis
appoſui duas figuras, in quibus duo caſus ijſdem caracteribus notantur, itaque abſq; nouo labore, ſi inſpiciatur ſecunda figura, ijſdem verbis prioris caſus, oſtendetur ca-
ſus ſecundus.

70.1.

f

Pariter demonſtrabitur, quemadmodum iam oſtenſumeſt, & c. Pars ſecun-
da huius propoſitionis innuitur tantummodo pauciſsimis verbis; quare maioris cla-
ritatis gratia integram demonſtrationem hìc afferre libuit.

70.1.

g

71. Demonſtratio ſecundæ partis.
PROPOSITIONIS LI.

Eſto E D æqualis trutinæ H: Dico ex concurſu E vnicum tantùm breui-
ſecantem ramum duci poſſe.

In eadem ſigura, quia ex conſtructione H ad B G eſt, vt G F ad F D, ponitur verò
E D æqualis H; ergo E D ad B G, ſeu D I ad I G (propter ſimilitudinem triangulo-
rum E D I, B G I) eſt, vt G F ad F D, & componendo D G ad G I eſt, vt eadem G D
ad D F; ideoque I G æqualis eſt D F, ſeu A C ſemierecto; igitur B I eſt breuiſsima.

8. huius.

Poſte a ducto quolibet ramo E K ſupra breuiſecantem E B (in prima figura, & in-
fra in ſecunda) occurrente axi in R, & ducta K M perpendiculari ad axim, quæ eum
ſecet in M, & tangentem O B in P. Quoniam (vt dictum eſt) O F ſecatur bifariam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer