Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Conicor. Lib. V. A B ad B F eſt, vt D E ad E H; ergo A B ad A F eſt, vt E D ad D H; ſed B A
ad maiorem C A habet minorem proportionem quàm ad F A; igitur B A ad A C
minorem proportionem habet quàm E D ad D H.

43.1.

Ibidem.

Septimò, dico è contra, quod comparando differentias terminorum ad ante-
cedentes C A ad A B maiorem proportionem habebit quàm H D ad D E. Quo-
niam, ex præcedenti caſu, B A ad A C minorem proportionem habebat quàm E
D ad D H; igitur inuertendo C A ad A B maiorem proportionem habebit quàm
H D ad D E.

44. LEMMA III.

Si quatuor quantitates eandem rationem habuerint homologorum ſum-
mæ, vel differentiæ in eadem ratione erunt.

OStenſum enim fuit in elemen-
tis, quod proportionalium om-
nes antecedentes ad omnes conſequen-
tes eandem proportionem habent,
quàm vna antecedentium ad vnam
conſequentium. Similiter oſtenſum
fuit, quod ſi totum ad totum eandem
rationem habuerit, quàm ablatum
ad ablatum, & reliquum ad reliquũ,
vt totum ad totum ſe habebit; ſed
vno verbo homologorum ſummæ, vel
differentiæ in eadem ratione erunt
iuxtà Arabici expoſitoris compendium.

44.1.

0053-01

45. LEMMA IV.

Si prima A B ad ſecundam D E maiorem proportionem habuerit,
quàm tertia B C ad qnartam E H: dico, quod comparando homologorum
ſummas A B ad D E maiorem proportionem habebit, quàm prima cum
tertia, ideſt A C ad ſecundam cum quarta, ideſt D H.

FIat B F ad E H, vt A B ad D E: ergo A B ad D E eſt, vt A F ad D H; ſed
A F maior eſt quàm A C, igitur A F ad eandem D H maiorem proportio-
nem habet, quàm A C: & ideo A B ad D E maiorem proportionem habet, quàm
A C ad D H.

45.1.

Lem. 3.

Secundò ijſdem poſitis, dico, quod tertia B C ad quartam E H minorem pro-
portionem habet quàm A C ad D H.

Fiat vt B C ad E H, ita I B ad D E, ergo C B ad E H eſt, vt C I ad H D; ſed A B maior eſt quàm I B, & ideo C A maior quàm C I; igitur I C ad eandem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer