Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

371. PROPOSITIO IX.

SI mutuo ſe ſecuerint in circulo duæ lineæ A B, C D, (ſed
non in centro) ad angulos rectos, vtique duo arcus A D,
C B ſunt æquales duobus arcubus A C, D B.

Educamus diametrum E F parallelam ipſi A B, quæ ſecet C D biſa-
riam in G, erit E C æqualis ipſi E D; & quia tam arcus E D F, quam
E C F eſt ſemicirculus, & arcus
E D æqualis arcui E A cum
arcu A D, erit arcus C F cum
duobus arcubus E A, A D æ-
qualis ſemicirculo, & arcus E
A æqualis arcui B F, ergo ar-
cus C B cum arcu A D æqualis
eſt ſemicirculo, & remanent duo
arcus E C, E A nempe arcus A
C cum arcu D B æquales illi,
& hoc eſt quod voluimus.

371.1.

0439-01

372. PROPOSITIO X.

SI fuerit circulus A B C, & D A tangens illum, & D B ſe-
cans illum, & D C etiam tangens, & educta fuerit C E
parallela ipſi D B, & iuncta fuerit E A ſecans D B in F, & educta fuerit ex F perpendicularis F G ſuper C E; vtique bifa-
riam ſecabit illam in G.

Iungamus A C, & quia D A eſt tangens, & A C ſecans circulum
erit angulus D A C æqualis angulo cadenti in alterno ſegmento A C

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer