Volltext : Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Archimedis A, C minoribus duobus
rectis, & iungamus etiam
F E, E B, ergo E F B
eſt etiam recta, vti dixi-
mus, & eſt perpendi-
cularis ſuper A D, eo
quod angulus A F B eſt
rectus, quia cadit in ſe-
micirculum A B, & iun-
gamus H G, G C, erit
H C etiam recta; & iun-
gamus E G, G A, erit
E A recta, & produca-
mus eam ad I, & iun-
gamus B I, quæ ſit etiam
perpendicularis ſuper A I, & iungamus D I; & quia A D, A B ſunt
duæ rectæ, & educta ex D ad lineam A B perpendicularis D C, & ex
B ad D A perpendicularis B F; quæ ſe mutuo ſecant in E, & educta A
E ad I eſt perpendicularis ſuper B I, erunt B I D rectæ, quemadmo-
dum oſtendimus in Propoſitionibus, quas confecimus in expoſitione tra-
ctatus de triangulis rectangulis: & quia duo anguli A G C, A I B ſunt
recti, vtique B D, C G ſunt parallelæ, & proportio A D ad D H,
quæ eſt vt A C ad H E, eſt vt proportio A B ad B C, ergo rectangu-
lum A C in C B æquale eſt rectangulo A B in H E; & ſimiliter demon-
ſtratur in circulo L M N, quod rectangulum A C in C B æquale ſit re-
ctangulo A B in ſuam diametrum, & demonſtratur inde etiam, quod
duæ diametri circulorum E F G, L M N, ſint æquales, ergo illi duo
circuli ſunt æquales. Et hoc eſt quod voluimus.

359.1.

0429-01
0430-01

360. SCHOLIVM ALMOCHTASSO.

DIcit Doctor. Clarum quidem eſt quod citauit ex expoſi-
tione triangulorum rectangulorum in præfatione; & eſt
quidem propoſitio vtilis in principijs, ac præſertim in triangulis
acutangulis, qua opus eſt in propoſit. 6. huius libri, & eſt hæc. Ex triangulo A B C eduxit perpendiculares B E, C D ſe mutuo
ſecantes in F, & coniunxit A F, & produxit ad G, hæc vti-
que erit perpendicularis ſuper B C.

Iungamus itaque D E, erunt duo anguli D A F, D E F æquales,
quia circulus comprehendens triangulum A D F tranſit per punctum E,
eo quod angulus A E F eſt rectus, & cadent in illo ſuper eundem ar-
cum, & etiam angulus D E B æqualis eſt angulo D C B, quia circulus
continens triangulum B D C tranſit etiam per punctum E, ergo in duo-
bus triangulis A B G, C B D ſunt duo anguli B A G, B C D æquales;

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer