Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Archimedis ipſius A B, eſtque nota A D medietas differentiæ inter diametrum A C, & chor-
dam differentiæ F C; at propoſitio Archimedea verificatur in quolibet circuli
ſegmento ſiue maiori, ſiue minori; ex datis enim circumferentijs A C, A B,
A F, & F C vna cum cordis A C, & F C, haberi quidem poteſt chorda A B
paulo difficilius, ſi nimirum ex chorda A C tollatur chorda F C, & differen-
tia A E bifariam ſecetur in D, & ex arcu cognito B C datur angulus A, atque
angulus D rectus eſt, ergo triangulum A B D ſpecie notum erit, & propterea
proportio D A ad A B cognita erit, eſtque D A longitudine data, igitur A B
longitudine innoteſcet.

356.1.

0428-01

Notandum eſt quod figura appoſita in hac propoſ. non exprimit omnes caſus
propoſitionis, quandoquidem ſemicirculus eſt A B C, & propterea ex præceden-
tibus erroribus Arabici expoſitoris ſuſpicari licet non ritè eum percepiſſe Archi-
medis mentem.

357. PROPOSITIO IV.

A B C ſemicirculus, & fiant ſuper
A C diametrum duo ſemicirculi, quo-
rum vnus A D, alter vero D C, & D B perpendicularis, vtique figura pro-
ueniens, quam vocat Archimedes AR-
BELON, eſt ſuperficies comprehenſa ab
arcu ſemicirculi maioris, & duabus cir-
cumferentijs ſemicirculorum minorum, eſt æqualis circulo, cuius
diameter eſt perpendicularis D B.

357.1.

0428-02

Demonſtratio. Quia linea D B media proportionalis eſt inter duas li-
neas D A, D C, erit planum A D in D C æquale quadrato D B, & ponamus A D in D C cum duobus quadratis A D, D C communiter,
fiet planum A D in D C bis cum duobus quadratis A D, D C, nempe
quadratum A C, æquale duplo quadrati D B cum duobus quadratis A
D, D C, & proportio circulorum eadem eſt, ac proportio quadratorum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer