Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

PRÆFATIO. Eutocius, vnde fieri potuit vt Græcus codex ad Arabes tranſmiſſus de-
terior, & magis mutilus adhuc fuerit eo exemplari, in quod incidit Eu-
tocius, vel potius incuria, aut vitio librariornm Arabum, & ama-
nuenſium eiuſdem codicis quamplurima lemmata perierunt, inter quæ
aſſumptum in prop. 4. lib. 2. de Sphæra, & Cylindro excidit. E con-
trà aliquæ propoſitiones ſimiles eis, quæ leguntur in hoc Arabico codice de
Arbelo extant apud Pappum lib. 4. Collect. prop. 14. 15. & 16. , quas
ait circumferri in quibuſdam libris antiquis, ſcilicet in libro Græco incerti
Auctoris propoſitiones lemmaticas continente; at teſtimonio Thebitij magni
nominis viri, & omnium Arabum, liber ex Græco translatus continens
ferè eadem lemmata, quæ recenſentur à Pappo, tribuitur Archimedi, ſi-
cuti prius Eutocius multiplici coniectura libri antiqui lemmatum à ſe re-
perti Archimedem auctorem fecit; quare ergo nos eiſdem coniecturis per-
ſuaſi eidem Achimedi tribuere dubitabimus Opuſculum hoc ab Arabibus aſ-
ſeruatum, in quo ſi mendarum copiam ſpectes, ſimile omnino erit ei,
quod Eutocius nactus eſt? Hæ ſunt rationes, mi lector, quas tibi exa-
minandas relinquo in hoc perplexo negotio nulla diſsimulata difficultate.

Interim ſcito hoc manuſcriptum Arabicè elegantiſsimè exaratnm in
Bibliotheca Sereniſsimi Magni Etruriæ Ducis diù aſſeruatum fuiße; eius
tamen editionis ſpe facta tandem anno 1658. Sereniſsimus F erdinan-
dus Secundus Magnus Etruriæ Dux Romæ aſportandum humaniſsimè
mihi credidit, vt rei litterariæ bono latinè traduceretur, præſtitumque
fuit opera, & ſtudio celeberrimi, & peritiſsimi Orientalium linguarum
profeßoris Abrahami Ecchellenſis, ipſoque dictante religioſiſsimè, & accuratè ipſe calamo excepi, in eoque paucula quædam in notis anima-
duertenda cenſui tum in contextu plurimis mendis corrupto, tum in
ſcholijs Arabicis Almochtaſſo non admodum in Geometria verſati. Addidi in fine huins libri duas alias Archimedis propoſitiones ab Euto-
cio repertas quarum altera fortaſſe illa eadem eſt quæ hìc deficit, nam
Almochtaſſo in proemio ait, propoſitiones huius Opuſculi ſexdecim eſſe,
cum tamen poſtrema ſit decimaquinta. Et licet hæc eadem lemmata anno
præterito edita fuerint Londini, non tamen hac noſtra editione fraudan-
dus es, amice lector. Vale.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer