Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

320. PROPOSITIO XXXXVI.

SIt poſtea quadratum A C minus dimidio quadrati ex differentia ipſa-
rum C A, & A F; erit duplum quadrati A H minus quadrato H G
& ponamus duplum quadrati M H æquale quadrato H G: & educamus
ad axim perpendicularem N M, & iungamus N C; & ducamus diame-
trum P Q parallelã ipſi N C, erit H M ad M G, vt P Q ad P R, & pro-
pterea quadratum P Q dimidium erit quadrati exceſſus ipſius P R; ergo
P Q eſt vna æqualium: ponatur inſuper inter A, & P diameter I L, & conſtructio perficiatur, vt prius. Et quia duplum quadrati M H æquale
eſt quadrato H G, erit duplum M H in H E minus quadrato H G, & ponatur communiter duplum G E in E H; igitur duplum aggregati M G
in E H minus eſt quadrato G E cum quadrato E H; & oſtendetur que-
madmodum diximus antea, quod quadratum diametri figuræ P Q mi-
nus ſit quadrato diametri figuræ I L; & quadratum diametri figuræ I L
minus ſit quadrato diametri figure A C.

320.1.

6. huius.
a
0373-01

Deindè ducatur diameter inclinata S T extra ſegmentum A P, & C X ei
parallela, & ad axim perpendicularis X V: & quia duplum quadrati M H
æquale eſt quadrato H G erit duplum V H in H M maius quadrato H
G: ponatur communiter duplum G M in M H, fiet duplum aggregati
V G, M H, in M H maius quadrato M G cum quadrato M H: quare
duplum aggregati V G, & M H in M V ad duplum aggregati V G, & M H in M H, nempe M V ad M H minorem proportionem habebit,
quàm duplum aggregati V G, & M H in M V ad quadratum G M cum
quadrato M H: & componendo oſtendetur (quemadmodum antea di-
ctum eſt) quod quadratum A C ad diametrum figuræ P Q maiorem pro-
portionem habeat, quàm ad diametrum figuræ S T. Eadem prorſus cõ-
tingent in reliquis omnibus diametris. Quapropter diameter figuræ P Q
minor eſt diametro figuræ cuiuslibet diametri ad vtraſque eius partes in
eadem ſectione exiſtente. Quod erat oſtendendum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer