Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

278. Notæ in Propoſit. XVII.

SIue ad duo quadrata ex I L, & I P erit, vt C G in E H ad duo qua-
drata E G, & E H, & c. Quoniam I L ad I P erat vt H E ad E G,
& quadratum I L ad quadratum I P erit vt quadratum H E ad quadratum
E G: & comparando antecedentes ad terminorũ ſummas quadratum I L ad qua-
dratum I L vna cum quadrato I P habebit eandem proportionem, quàm qua-
dratum H E ad ſummam quadrati H E cum quadrato E G: ſed prius quadra-
tum A C ad quadratum I L erat vt rectangulum A H E ad quadratum H E; igitur quadratum A C ad ſummam quadrati I L cum quadrato I P eãdem pro-
portionem babebit quàm rectangulum A H E ad quadratum E G vna cum qua-
drato E H.

278.1.

k
0328-01

279. Notæ in Propoſit. XX.

SIue ad differentiam duorum quadratorum I L, I P erit, vt C G in H
E ad differentiam duorum quadratorum ex H E, & ex E G, & c. Quoniam vt dictum eſt quadratum I L ad quadratum I P eandem proportionẽ
habet, quàm quadratum H E ad quadratum G E, & comparando anteceden-
tes ad terminorum differentias quadratum I P ad differentiam quadrati I L à
quadrato I P eandem proportionem habebit, quàm quadratum H E ad diffe-
rentiam inter quadratum H E, & quadratum E G: eſtque quadratum C A
ad quadratum I L, vt rectangulum A H E ad quadratũ H E; ergo ex æquali
quadratum A C ad quadratorum ex I L, & ex I P differentiam eandem pro-
portionem habebit, quàm rectangulum A H E ad quadratorum ex E G, & ex
E H differentiam.

279.1.

l
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer