Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

276. Notæ in Propoſit. XVI.

SIue ad quadratum ex recta linea æquali ſummæ duarum I L, & I P
erit, vt C G in H E ad quadratum ex recta linea compoſita ex H E,
E G, & c. Quia I L ad I P erat vt H E ad E G comparando, antecedentes ad
ſummas terminorum, erit I L ad I L, & I P ſimul ſumptas, vt H E ad H E,
& E G ſimul ſumptas, & quadratum I L ad quadratum ex ſumma ipſarum
I L, & I P deſcriptum, erit vt quadratum H E ad quadratum ex ſumma
duarum H E, & E G deſcriptum; & erat prius quadratum A C ad quadra-
tum I L, vt rectangulum A H E ad quadratum H E; igitur ex æqualitate
quadratum A C ad quadratum ex ſumma ipſarum I L, & I P deſcriptum eã-
dem proportionem habebit, quàm rectangulum A H E ad quadratum ex ſumma
ipſarum H E, & E G deſcriptum.

276.1.

h
0327-01

277. Notæ in Propoſit. XVIII.

SIue ad I L in I P erit, vt C G in G E, & c. Quia I L ad I P eſt vt H
E ad G E poſitis communibus altitudinibus I L, H E habebit quadratum
I L ad rectangulum ſub I L, & I P eandem proportionem, quàm quadratum
H E ad rectangulum H E G: ſed quadratum A C ad quadratum I L eandem
proportionem habebat, quàm rectangulum A H E ad quadratum H E; ergo ex
æqualitate quadratum A C ad rectangulum L I P eandem proportionem habebit
quàm rectangulum A H E ad rectangulum H E G, ſeu vt A H, vel C G ad
G E.

277.1.

i

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer