Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

274. Notæ in Propoſit. XV.

SIue ad quadratum I P erit vt C G in E H ad quadratum E G, & c. Quoniam I L ad I P erat vt H E ad E G; ergo quadratum I L ad qua-
dratum I P erit vt quadratum H E ad quadratum E G; erat autem quadra-
tum A C ad quadratum I L, vt rectangulum C G, ſeu A H in H E ad qua-
dratum E H; igitur ex æqualitate quadratum A C ad quadratum I P ean-
dem proportionem habebit, quàm rectangulum A H E ad quadratum G E.

274.1.

f

275. Notæ in Propoſit. XIX.

SIue ad quadratum differentiæ L I, & I P erit vt C G in E H ad qua-
dratum differentiæ H E, E G, & c. Quia I L ad I P erat vt H E ad
E G, comparando antecedentes ad terminorum differentias, ſcilicet I L ad dif-
ferentiam ipſarum I L, & I P eandem proportionem habebit, quàm E H ad
differentiam ipſarum E H, & E G, & quadratum I L ad quadratum ex dif-
ferentia ipſarum I L, & I P deſcriptum eandem proportionem habebit, quàm
quadrætum H E ad quadratum ex differentia ipſarum H E, & G E deſcriptũ: erat autem quadratum C A ad quadratum I L, vt rectangulum A H E ad
quadratum H E; ergo ex æqualitate quadratum A C ad quadratum ex diffe-
rentia ipſarum I L, & I P eandem proportionem habebit, quàm rectangulum
A H E ad quadratum ex differentia ipſarum H E, & E G.

275.1.

g
0326-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer