Volltext: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Apollonij Pergæi & per rectam B E extendatur aliud planum E N O B inter duo plana contin-
gentia prope verticem A vbicumq; cadens, quod ſecet vtrumque conum, & cir-
culum baſis in recta linea N O, & ſuperficies duorum conorum in lateribus B
N Q, E N, B O, E O R, quarum B N occurret ſemiſectioni A H in quolibet
eius puncto Q prope verticem A, eo quod portio A H, & peripheria A N C ex
cepto puncto eius A totæ inter duo plana conos tangentia intercipiuntur; & eadem
ratione E O occurret ſemiſectioni A G in quolibet eius puncto R vltra verticem
A ad partes G. Et quoniam in eo-
dem plano trianguli E N B (ſcili-
cet plani B N O E ſecantis vtrum-
que conum) à puncto E ducitur re-
cta linea E O intra angulum N E B; ergo vlterius producta ſecabit latus
B N ſubtendentem angulum N E B
inter puncta N, & B, vt in X, & propterearecta linea N X intra triã-
gulum E N O, & ideo intra conum
E A C intercepta erit; ſimiliter re-
cta linea O X intra triangulum B N
O, & intra conum B A C interclu-
ſa erit: quare quodlibet aliud punctũ
Qlateris conici B N citra, vel vltra
interclusã portionẽ N X cadet neceſ-
ario extra ſuperficiem coni E A C,
& ideo quodlibet punctum Q in pro-
ductione lateris coni B N ſumptum
& in ſemiſſe ſectionis conicæ H A
prope verticem A cadet extra ſemiſ-
ſem ſectionis F A, quæ in ſuperfi-
cie coni E A C exiſtit, & ad eaſ-
dem partes vergit. Pari modo quod-
libet aliud punctum R lateris conici
E O citra, vel vltra intercluſam
portionẽ X O cadet extra ſuperſiciem
coni B A C, & ideo quodlibet punctũ
R ſumptum in medietate ſectionis
conicæ A G prope verticem A cadet
extra medietatem ſectionis A I, quæ
in ſuperficie coni B A C exiſtit, & ad eaſdem partes vergit. Igitur ſe-
ctio H A I abſcindit coniſectionem
F A G in vertice communi A, vbi
ambo tanguntur ab eadem recta li-
nea A D. Quod erat faciendum.

248.1.

0301-01
32. lib. I.
0302-01
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer