Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Conicor. Lib. VI. lum H I K ad quadratum I K, vt H I ad I K ſeu vt C A ad A D; eſtque
rectangulum C I A æquale rectangulo H I K; igitur rectangulum C I A ad qua-
dratum I K eandem proportionem habet, quàm C A ad A D; componitur verò
proportio rectanguli C I A ad quadratum I K ex duabus proportionibus laterum
C I ad I K, & A I ad I K: & propter parallelas N O, I K, atque K N, & C I, & latus commune C O K duo triangula C I K, & K O N ſimilia ſunt; igitur K N ad N O eſt, vt C I ad I K; & quia in parallelogrammo I N la-
tera oppoſita ſunt æqualia K N ad N A eandem proportionem habebit quàm A I
ad I K; quapropter duæ rationes K N ad N O, & K N ad N A componunt
proportionem quadrati K N ad rectangulum A N O, quæ eadem eſt proportioni
rectanguli C I A ad quadratum I K; & propterea quadratum K N ad rectan-
gulum A N O eandem proportionem habebit, quàm A G ad A D. Si igitur
fiat conus, cuius vertex K baſis circulus diametro A O deſcriptus, cuius pla-
num perpendiculare ſit ad planum A K C; atque per rectam A C æquidiſtan-
tem ipſi K N planum ducatur perpendiculare ad idem planum A K C genera-
bitur ellipſis, cuius axis tranſuerſus erit A C, & latus rectum A D. Textus
igitur corrigi debere ex dictis manifeſtum eſt.

248.1.

b
0297-01

Et quia angulus H K C nempe A O K æqualis eſt H A C, & angulus
C H A æqualis eſt C K A remanet angulus H C A æqualis O A K erit
H C A ſimile F E G ſimile quoque O K A; ergo, & c. Quoniam ex con-
ſtructione ſegmentum A H C capax eſt anguli æqualis angulo F erit angulus A
H C æqualis angulo F; & quia peripheria A H C ſecta eſt bifariam in H; ergo
ſubtenſa latera A H, & H C æqualia ſunt: & propterea triangulum A H C
iſoſcelium, & ſimile erit triangulo E F G; propterea quod anguli verticales æ-
quales ſunt inter ſe; ſunt verò duo anguli A H C, & A K C in eodem circuli
ſegmento; ergo æquales ſunt inter ſe; pariterque duo anguli C A H, & C K H
in eodem circuli ſegmento conſtituti, æquales ſunt inter ſe, & propter paralle-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer