Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

PRÆFATIO. haberi poſſunt Philoſophorum libri, qui quotquot comparare potuerunt mi-
ſerunt ipſi. Quibus ille vertendis peritiſsimos quoſque ſelegit interpretes,
& curam iniunxit interpretandi, & verſi ſunt eo ſtudio maiori, quod
fieri poteſt. Quo autem facto homines non ſolùm incitabat, ſed & co-
gebat quodammodò, vt ijs legendis, & ediſcendis operam darent. Ipſe verò ſapientes viros familiariſsimè conueniebat, eorumque perami-
ce vtebatur conſuetudine, atque plurimum illorum delectabatur collo-
quijs. Nouerat, & quippe optime, ſapientes viros Deo Altiſsimo mor-
talium eſſe cariſsimos, ac ipſi coniunctiſsimos, eo quod ſeſe dederunt
animæ rationalis virtutibus comparandis, poſthabitis, & contemptis
ijs, quibus Sinenſes, ac Turcæ, eorumque ſimiles incumbunt. Hi
enim oſtentare amant artium Mechanicarum ſubtilitatem, animæ ira-
ſcibilis gloriantur potentijs, & concupiſcibilis iactant ſe ſe facultatibus. Cum tamen hæc omnia communia cum ijs ipſa habere bruta, ſcire de-
beant; imò longè ab illis ſuperantur. Peritia, & ſubtilitate artis ab
Apibus, quæ ſua examina, ſeu penarium ſexangula mirà conſtruunt
arte. Audacia, & fortitudine à Leonibus, alijſque feris, quibus in
hiſce haud comparandus eſt homo. Libidine, & Luxuria à ſuibus, at-
que alijs, quæ hic memorari neceſſe non eſt. Hacque de cauſa ſapien-
tes viri ſunt lampades in tenebris, & mortalium omnium Domini. Et heu quàm turpe, atque deforme eſt terrarum hoc orbis theatrum,
quoties ſuis caret ſapientibus. Hæc Sahedus in Hiſtoria Arabum.

Noſtram autem verſionem hanc Arabicam quod attinet, alia
prorsùs eſt ab ea, quæ ſub Almamuno confecta eſt. Hoc planè
patet ex ipfius Auctoris Abalphathi in præfatione verbis. Dicit
quippè ibi, ſe eam adornaſſe verſionem pro regis Abicaligiar
Bibliotheca. Abicaligiar autem rex ſalutatus eſt, teſte Sciahin-
ſciah, Gregorio, & alijs, Hegiræ anno 372. nempè annis
169. poſt Almamuni inaugurationem ijsdem, quos mox lauda-
uimus, auctoribus.

Verſionem tamen illam, quæ ſub Almamuno facta eſt, ne-
quaquàm vidit noſtræ huius verſionis auctor Abalphath, quemad-
modùm ex verbis eius, quæ ad ſeptimi libri adiecit calcem,
patet luculenter. Ibi enim, puto inquit, me in hoc, nempè in
hac verſione concinnanda, quoſcunque alios anteuertiſſe. Itaque
exiſtimat is noſter Auctor, ſe omnium primum Apollonij ver-
ſionem Reipublicæ literariæ dediſſe. Quod, & in ipſa quoque

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer