Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

241. Notæ in Propoſit. XXVIII.

DEinde ſit ſectio elliptica, vt A B, & axis eius tranſuerſus B D, & erectus illius B E; & ſit triãgulum coni H F I, & circumducamus
circa illum circulum, & educamus ex F lineam F L K occurrentem ipſi
extra circulum in K; & occurrat circulo in L ita vt ſit F K ad K L, vt
D B ad B E; & eſt facile ( vti demonſtrauimus in 59. ex I.) , & c.

241.1.

a
0284-01

Senſus propoſitionis hic erit. In cono recto, cuius triangulum per axim H F I
reperire ſectionem æqualem datæ ellipſi A B, cuius axis tranſuerſus D B, & latus rectum B E. In conſtructione poſtea duci debet recta linea F L K extra
circulum, & triangulum ad vtraſque partes, alias conſtructio non eſſet perfecta.

Lemma verò, quod repoſuiſſe, dicit Arabicus interpres in I. libro, ab hoc
ſequenti for ſam diuerſum non erit.

242. LEMMAX.

SEcetur latus F I in S, vt ſit F I
ad I S in eadem ratione, quàm
habet axis tranſuerſus D B ad latus re-
ctum B E: & ducatur S L æquidiſtans
trianguli baſi H I, quæ ſecet circulum ex
vtraque parte in L, & coniungantur re-
ctæ lineæ F L, producanturque quoſquè
ſecent baſim H I in punctis K.

242.1.

0284-02

Quoniam in triangulo F I K ducitur recta
linea S L æquidiſtans baſi I K, erit F I ad

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer