Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

PRÆFATIO. tegris, inquam, præmiſſis, ſed ex vnica dictione totam illatio-
nem inde colligeret, non ſenſu, ſed totidem penè verbis, ac
ſi Arabica legeret verba, & linguæ veteranus eſſet profeſſor. Pro-
indè verius ipſi, quàm mihi adſcribenda eſt hæc verſio, longè
tamen abſit omnis adulatio, & animi propenſio in virum ami-
ciſſimum. Hac mutua contentione, & interpretandi, & verten-
di trium Menſium ſpatio verſio noſtra confecta, & abſoluta
eſt, in qua horis tantummodò matutinis propter nimios calo-
res æſtiuos conſumpſimus. Et hæc de ratione verſionis poſterio-
rum librorum Apollonij, & methodo ſatis dicta ſint. Nunc de
ipſo Apollonio, eiuſqne librorum Arabica verſione, & illius au-
ctoribus nonnihil dicere, par, & conſentaneum eſt.

Apollonium ſub Achaz Filio Ioatham regis Iuda poſt Tha-
letem Mileſium Floruiſſe, Arabes perhibent Scriptores. Sic
enim lib. 3. Chronicorum in Achaz ſcriptum reliquit Gregorius
Barhebræus: Poſt Thaletem celebris fuit in Geometricis præcipuè diſci-
plinis Apollonius Naggiar. (ideſt faber lignarius) Is cornpoſuit Tra-
ctatum de ſcientia Conicor. nempè de lineis, quæ neque rectæ ſunt, ne-
que arcuatæ, ſeu curuæ, ſed inclinatæ. Notandum hìc eſt vocem
Naggiar, quæ Apollonio tribuitur, vt cognomen, & nos fa-
brum lignarium vertimus, poni (vt opinor) pro Geometra, & id
fortè exindè, quòd inſtrumenta, quibus vtebantur Geometræ
ex lignis olim conficiebantur. Quod, & indè conijcio, quia
hoc idem vocabulum Euclidi quoque tribuitur apud eundem
Gregorium ſic de illo ſcribentem. At Euclides Naggiar ex Vrbe
Tyro erat.

De verſione autem librorum Apollonij in Arabicam linguam
ita ſtatim ſubdit mox laudatus Gregorius: Ex his autem verſi
ſunt in Arabicam linguam tempore Almamuni ſeptem libri, eius tamen
præfatio indicat, octo fuiſſe libros; qui quidem Tractatus cum alio Tra-
ctatu eiuſdẽ Apollonij cauſam dedere Euclidi ſuorum componendorum li-
brorũ longum poſt tempus. In his longè videtur diſcrepare Grego-
rius à communi Chronologorum ſententia, & opinione, qui
Apollonium Floruiſſe ſcribunt anno periodi Iulianę 4474. ideſt
annis ante Chriſtum Dominum 240. adeoque multò iunior eſt,
quàm facit illum Gregorius. Diſcrepat prætereà ab ijſdem Chro-
nologis in ætate Euclidis, quem Apollonio iuniorem agnoſcit,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer