Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

ABRAHAMI ECCHELLENSIS ſem, quæ prima erat difficultas. Nam puncta aberant diacriti-
ca imprimis (de punctis vocalibus hic non loquimur, nec eorũ
inter legendum à peritis linguæ habetur ratio, aut negotium
aliquod faceſſunt), nempè ea, quæ formam dant literis, lite-
raſque conſtituunt, & ſine quibus literæ ſunt pura, ac nuda
materia omni ſpoliatæ forma. Quid autem ſit materia omni
ſpoliata forma, neque ipſi ſciunt Philoſophi, quorum id ſcire
intereſt. Eodem prorſus ſe habent modo Arabum literæ, ſeu
potiùs literarum ductus, & lineæ diacriticis hiſce carentes pun-
ctis. Eadem enim figura, ſeu linea, exempli gratia, ſi vnum
ei ſuperponitur punctum erit N. ſi verò ſupponatur, B. ſi duo
ſuperponuntur, T. ſi tria Th. ſi duo ſupponantur, I. & ſic de
cæteris ferè omuibus arguendum eſt. Si quis autem percontabi-
tur, quid erit illa figura, & linea, ſi nullum adſit punctum? reſpondetur materia ſine forma, & quid ſit prorsùs ignoratur. Augebant etiam lectionis difficultatem ipſæ literarum figuræ,
quæ ita raptim, & curſim, licet elegantiſſimè, ductæ erant, vt
vix ab inuicem quandoque, & identim diſtinguerentur. Hæc
autem difficultas terruit quidem primo aſpectu ſed breui, & ci-
tius quàm credebam, ſuperata fuit, tum ſtudio, & diligentia,
tum experientia, quàm ab ipſa ineunte ætate ex lectione eiuſmo-
di ſcriptorum generis comparauimus.

10.1.

Fallitur
C.V. Ger.
10: V oſſius
hoc tribu-
ens Sixto
V. P. M.
C. 17. 29.
de ſcient.
Matbe-
mat.

Altera difficultas, quæ ſe nobis obtulerat, maioris quidem
erat ponderis, & momenti; verſabatur quippè circa diſciplinæ
vocabulorum intelligentiam, & notionem, quorum ignari era-
mus, & penitùs ieiuni. At hanc quoque difficultatem facili ne-
gotio ſuperauimus ope, & opera Clariſſimi, atque Doctiſſimi
Viri D. Ioannis Alphonſi Borelli Matheſeos in Piſana Acade-
mia profeſſoris celeberrimi, qui, & verſionem ipſam promo-
uerat apud Sereniſſimos Principes, & Codicem comportauerat
idem Romam, ac perpetuus mihi aderat Dux, & Magiſter. Et ita ſanè ea omnia, quæ ad Diſciplinæ, eiuſque vocabulo-
rum notionem pertinebant, clarè, dilucidè, & explicatè ordi-
ne inſinuauit, vt breui meis auditoribus Matheſeos profeſſor vi-
derer. Porrò quod hac in re magis mirandum eſt, nec ſilentio
prætereundum, ea erat Viro illi Doctiſſimo ſingularis ingenij
perſpicacitas, vt ſæpe in abſtruſis quibusdam locis, non ex in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer