Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Apollonij Pergæi B cadit inter verticem G, & punctum
C eiuſdem parabolæ G C; igitur Z B
K ordinatim applicata ad diametrum
G I neceßario ſecabit diametrum G I
intra ſectionem in Z, & producta
occurret K N extra eandem in K. Non ſecus oſtendetur, quod E N I or-
dinatim applicatæ ad diametrum H
N, punctum N cadit intra, & I ex-
tra eandem ſectionem H E, & pro-
pterea recta C H minor erit, quàm K
N, ſeu B E ei æqualis in parallelo-
grammo E K; pariterque Z I, ſeu ei
æqualis B E minor erit, quàm G V. Cadat poſtea L M extra duas diame-
tros ad eaſdem partes. Quoniam in parallelogrammo L S latera L O, M S æqua-
lia ſunt; eſtque S R maior quàm M S, ſeu quàm O L; ergo (vt in prima parte
huius propoſitionis oſtenſum eſt) rectangulum M S R, ſeu rectangulum ſub S V,
& latere recto G F maius erit quadrato L O, ſeu rectãgulo O G F, & propterea
S V maior erit, quàm O G, & addita communi O V; erit O S, ſeu ei æqualis
L M, in parallellogrammo L S, maior quàm G V. Quod erat oſtendendum.

234.1.

0254-01
II. lib. I.

Idem omnino verificari in ellipſibus demonſtrari facile poſſet, quod breuitati
ſtudens libens omitto.

234.1.

SCHO-
LIVM.

Si fuerint duæ quælibet coniſectiones A B C, D E F æquales, & ſi-
miles ad eaſdemque partes cauæ, quarum diametri B H, E I (æquè in-
clinatæ ad ordinatim ad eas applicatas) æquidiſtantes ſint inter ſe, vel
congruentes; & ducantur quælibet rectæ lineæ A D, K L à ſectionibus
interceptæ, parallelæ rectæ lineæ B E vertices coniungenti: erunt illæ
æquales inter ſe.

234.1.

PROP. 5.
Addit.

Si enim hoc verum non eſt,
ſit A D ſi fieri pote@t maior,
aut minor, quàm B E, & ſe-
t@tur A R æqualis B E: pa-
tet punctum R cadere intra,
aut extra ſectionem D E (ſed
in eius plano cum ſectiones in
eodem plano exiſtant) iungan-
turque rectæ lineæ A B, E
R, quæ æquales erunt, & pa-
rallelæ inter ſe, cum ſint con-
iungentes æqualium, & æqui-
diſtantium B E, & A R. Po-
ſtea ducatur A H ordinatim
applicata ad diametrum B H efficiens abſcißam H B; ſeceturque abſciſſa E I in
altera ſectione æqualis B H; iunganturque H I, I D, & I R. Et quoniam B H,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer