Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Conicor. Lib. VI. vel hyperbolæ, nec habent baſes, à quibus circumſcribantur, igitur in ſectionibus
ſimilibus A B, & G F homolegæ axium abſciſſæ B C, F H non ſupponuntur iam
dißectæ, & determinatæ; quare poßunt eße cuiuſcunque menſuræ, & habere poſ-
ſunt eandem, & non eandem proportionem ad conterminas potentiales; & ideo
ad vitandam incertitudinem adiungi debet determinatio, quod prædictæ homo-
logæ abſcißæ B C, F H proportionales ſint lateribus rectis B D, F I, at in ſeg-
mentis, ſeu portionibus ſectionum conicarum ſimilium inutilis omnino eßet illa
determinatio. An verò hæc mea ſententia omninò reijci debeat alijs iudicandũ
relinquo.

202.1.

Propof.
12. huius
lib. I.
0203-01

203. Notæ in Propoſit. XI.

CVmque B C ad B L poſita ſit vt H F ad F N, & c. Quia inuertendo
D B ad B C eandem proportionem habet quàm I F ad F H, & C B ad B
L eſt vt H F ad F N; ergo ex æquali ordinata D B ad B L eandem proportio-
nem habebit, quàm I F ad F N; eſtque ordinatim applicata Q L media pro. portionatis inter abſciſſam B L, & latus rectum B D ( cum in parabola quadra-
tum Q L æquale ſit rectangulo L B D ) pariterque X N media proportionalis eſt
inter F N, & I F; ergo Q L ad L B eſt vt X N ad N F, & antecedentium,
duplæ, ſcilicet Q R ad L B, atque X r [?] ad N F in eadem ratione erunt. Non
ſecus oſtendetur O P ad K B vt T V ad M F.

203.1.

a
0203-02
11. lib. I.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer