Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

PROEMIVM. viſum eſt, me Reipublicæ Literariæ gratam rem
facturum, ſi eum in integrum reſtituam, ac in
vnum congeram volumen, vt ita redactus facilis ſit
portatu, ſub omnium verſetur oculis, omnium te-
ratur manibus, & ad reliqua facilior reddatur adi-
tus. Quem etiam librum comparare ſtudui Biblio- thecæ domini noſtri Regis præſtantiſsimi, munifi-
centiſsimi, doctiſsimi, iuſtiſsimi, victoris, trium-
phatoris, Fidei defenſoris, celſitudinis Monarcha-
rum, gloriationis ſui generis, gloriæ religionis, ſolis
Regum, Abicaligiar Carſciaſeph Filij Alì, Filij
Phrami, Filij Haſami, Principis Fidelium, quem
incolumem, ac ſoſpitem ſeruet Deus, eiuſque de-
primat hoſtes, & proterat oſores. Nunc autem ali-
quid de ordine, & rerum diſpoſitione, ac conciſa
breuitate dicendum nobis ſupereſt. Nam rerum
ordo, & accommodata diſpoſitio id intelligentiæ
afferunt auxilij, quod in ſcientijs comparandis lu-
culentiſsimæ demonſtrationes; conciſa verò breui-
tas, ac ſuis terminis neceſſarijs expedita, & ritè di-
ſpoſita, eandem penè proportionem habet ad in-
telligentiam, ac cauſa ad cauſatum. Ea autem
propter ordinis conſeruatrix virtus venatio dici ſo-
lita eſt, & ſatis quidem appoſitè, & eleganter. Nam concepti ſenſus, & in mente comparati, ſi
intra ordinis cancellos includantur, ſingulos ſuis di-
ſpenſare momentis procliuè poterit conſeruatrix re-
rum illa virtus. Simillimi, alioquin erunt feris per
vaſtas vagantibus ſolitudines, ac nullo coércitis val-
lo, quorum imagines, & motus ita ſeſe offerunt
conſpicienti, & contemplanti, vt nullo negotio eas

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer