Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

ABALPHATI fectionis perduxit gradum, Conicorum componen-
do librum, qui Conicarum ſectionum complecti-
tur proprietates, quæ ſublimiorem, eminentiorem-
que diſciplinæ huius ſibi vindicant locum. Et ſane
tot propoſitionibus, totque figuris illum ditauit, vt
admirabiles illæ nuncupari meruerint, eò quòd
contineant lineas curuas, ſeu medias inter rectas,
ac circulares ſeſe inuicem ſecantes; adeoque miros
quidem fundunt ſenſus, & proprietates. Quos qui-
dem omneslibros, qui diſciplinæ huius fundamenta
ſunt, ad Arabicam tranſtulere linguam illius ſtu-
dioſi. Quamuis autem liber iſte Conicorum præ-
ſtantiſsimus ſit, tam ratione ſui, quàm præclariſ-
ſimi Auctoris, nihilominùs nimiam ob illius obſcu-
ritatem, difficultateſque obuiam occurrentes, ac
profundiſsimos, quos continet ſenſus; tum etiam
ob innumeras, & admirabiles figuras, & propoſi-
tiones; tandemque ob temporis diuturnitatem, in-
genteſque perferendos labores ab interprete, qui
eùm ex Græca transferat lingua, dudum neglectus
fuit, ac penè etærnæ datus obliuioni, vt nemò ha-
ctenùs illum, vel Commentarijs illuſtrauerit, vel
congeſſerit in ordinem, quamquàm ſummè ſit ne-
ceſſarius, ac vtiliſsimas complectatur propoſitiones,
& figuras. Quapropter diù ſepultus, & ignotus
iacuit, & penè ad defectum vſque, ac interitum,
cùm apud Diſciplinæ ſtudioſos, tum etiam ipſos
profeſſores, & fragmenta ex illo circumferebantur
aliqua, & ea ſanè faciliora, quia obſcuriora euita-
bant omnes, atque declinabant; vno verbo inte-
grum hactenùs viderat nemo. Hinc mihi famulo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer