Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

158. APOLLONII PERGAEI
CONICORVM LIB VI.
DEFINITIONES.
I.

SEctiones ÆQVALES ſunt, quæ ad inuicem ſu-
perpoſitæ ſibi mutuò congruunt.

159. II.

SIMILES verò ſunt, in quibus omnes po-
tentiales ad axium abſciſſas vtrobique ſunt in
ijſdem rationibus, tum abſciſſæ ad abſciſſas.

160. III.

Et linea, quæ ſubtendit ſegmentum circumferentiæ circuli,
aut ſectionis coni vocatur BASIS illius ſegmenti.

161. IV.

Et linea, quæ bifariam diuidit ordinationes æquidiſtantes baſi
illius, vocatur DIAMETER illius ſegmenti.

162. V.

Et eius terminus, qui eſt ad ſectionem, VERTEX ſegmenti.

163. VI.

Et SEGMENTA ÆQVALIA ſunt, quæ ſuperpoſita ſibi mu-
tuò congruunt.

164. VII.

Et SIMILIA ſunt, quorum baſes cum diametris æquales an-
gulos continent, & in eorum ſingulis ductæ lineæ baſi parallelæ
numero æquales ad abſciſſas diametrorum ſunt in ijſdem ratio-
nibus tum abſciſsæ ad abſciſsas.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer