Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Si vero ex illo educatur alius bre-
uiſecans erit æqualis vni breuiſecan-
ti ex altera parte recti poſito, & omnium reliquorum erit maximus.

115.1.

0130-01
b

Quia breuiſſimæ egredientes ab ex-
tremitatibus reliquorum ramorum ab-
ſcindunt cum C, vel A lineas maiores,
quàm ſecent rami (illi 44. ex 5.) de-
monſtrabitur ductis tangentibus, per
extremitates illorum (quemadmodum,
antea oſtenſum eſt) quod E B ſit maximus ramorum egredientium ad
duos quadrantes C B, B A, & hoc erat oſtendendum.

116. PROPOSITIO LXXVII.

POſtea educatur alius breuiſe-
cans E F; Dico, quod eſt æ-
qualis vni breuiſecanti E G æque
remoto à recto D B, & eſt maxi-
mus reliquorum omnium.

116.1.

0130-02
a

Quia B D, F H ſunt duæ breuiſſimæ,
ergo rami egredientes ad ſectionem B
F abſcindunt cum A maiores lineas,
quàm ſecent breuiſſimæ, egredientes ab
eorum extremitatibus: idem dicendum eſt de ramis educti ad ſectionis
peripheriam B G, & rami educti ad peripherias C G, A F abſcindunt
cum C, vel A lineas minores (45. ex 5.) conſtat itaque adhibitis li-
neis tangentibus, vt dictum eſt, quod E F ſit maximus ramorum ſecan-
tium ex E ad C B A egredientium, excepto vno E G, cui eſt æqualis,
quod erat oſtendendum.

116.1.

b
c

117. Notæ in Propoſit. LXXIII.

PR O clariori intelligentia propoſitionum huius ſectionis hæc præmitto.

118. LEMMA XII.

Si in ellipſi A B C à concurſu E ductus fuerit ramus E G ſecans
vtrumque axim in H, & 1, cuius portio G 1, inter axim maiorem
A C, & ſectionem intercepta, ſit linea breuiſsima; dico, quod quili-
bet alius ramus E K inter breuiſecantem G E, & axim minorem in-
terceptus, efficit cum ſectionem tangente K P angulum E K P acutum,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer