Volltext: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

112. SECTIO DECIMAQVARTA
Continens Propoſ. LXXIII. LXXIV. LXXV.
LXXVI. & LXXVII.

PROPOSITIO LXXIII.

SI ex concurſu E non exiſtente ſuper rectum minorem elli-
pſis A B C ducatur ad ſectionem A B vnicus ramus vtrum-
que axim ſecans, cuius portio G I inter ſectionem, & axim
maiorem A C ſit breuiſſima, vel duo breuiſecantes; vtique ra-
morum ſecantium ex illo concurſu egredientium maximus erit
breuiſecans, qui ſectionis rectum ſecat, nempe E G, & illi
proximior maior eſt remotiore; minimus verò eorum eſt, qui
terminatur à vertice ſectionis proximiori concurſui, nempe E
C, & illi propinquiores minores ſunt remotioribus, nempe in-
ter C G. Si autem egrediantur ex illo tres breuiſecantes, & duo illorum ſecuerint menſuram, & vnus ſecuerit rectum, vtique
qui rectum ſecat eſt maximus ramorum ſecantium: & ramorum
inter mediam breuiſecantem, & remotiorem verticem ſectionis
à concurſu cadentium, proximior illi, eſt maior remotiore, & maximus duorum reliquorum breuiſecantium eſt ille, qui vertici
proximus eſt, & ramorum, inter proximiorem verticem ſectio-
nis, & intermedium breuiſecantem cadentium, vicinior illi, ma-
ior eſt remotiore.

112.1.

a
0126-01
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer