Full text: Pergaeus, Apollonius: Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi

Conicor. Lib. V. ſunt D A V, D L G, D B I, D Q O, D C P, oſtenſus eſt ramus D A minor
quàm D B, & D B propinquior vertici A, minor ramo D C remotiore.

109. Notæ in Propoſ. LXVII.

POſtea repetamus figuram vtrã-
que hyperboles, & c. Lego; Repetamus figuras paraboles, & hy-
perboles, & ſupponantur denuo eædem
lineæ æductæ ex concurſu D ad ſectio-
nem; & perpendicularis D E, atque
Trutina F, & omnium ramorum ſe-
cantium vnicus tantummodo D B ſit
breuiſecans.

109.1.

0121-01
a

Et illi propinquiores ſint maio-
res remotioribus, & c. Sed mendo-
sè; legi debet: Et illi propinquiores
ſint minores remotioribus.

109.1.

b

Quia educitur ex D vnus tantum breuiſecans, & c. Legi debet. Quia
educitur ex concurſu D vnus tantum breuiſecans, erit menſura E A maior di-
midio erecti, & D E perpendicularis ad axim æqualis erit Trutinæ F.

109.1.

Conuerſ.
51. 52.
huius.
c

Inde conſtat D G maiorem eſſe, quàm D A, & c. Quia ex concurſu D
ad ſectionem A C vnicus ramus D B breuiſecans ſupponitur igitur omnes rami
cadentes inter A, & B præter infimum D B conſtituunt cum tangentibus ſectio-
nem, ab eorum terminis ductis, angulos reſpicientes verticem A acutos; & pro-
pterea ramus terminatus D A minor eſt quolibet ramo D G infra ipſum, & ſu-
pra ramum D B poſito; atque ramus D G minor eſt quolibet alio à vertice re-
motiore ducto ex D ad peripheriam A B. Dico iam, quod ramus D B maior
eſt quolibet ramo D G, poſito infra verticem A, & ſupra breuiſecantem D B; Si enim hoc verum non eſt, erit D B æqualis, aut minor, quàm D G, & tunc
ducto quolibet ramo D H ad ſectionem G B infra ramum D G, erit D H re-
motior à vertice A maior propinquiore D G, & propterea ramus D B adhuc
minor erit ramo D H.

109.1.

d
Lem. 10.
Coro 11. [?]
64. 65.
huius.
Ibidem.

Ergo D M nempe D I, & c. Quia D M, vt remotior à vertice A, eſt ma-
ior, quàm propinquior D H eſt vero D L, atque D I æqualis D M cum ſint
radij eiuſdem circuli; ergo D I portio maior eſt, quàm totum D H, quod eſt
abſurdum; quare D B maior eſt quolibet ramo D G infra verticem A, & ſu-
pra ramum D B poſito; & propterea D B multo maior erit, quàm D A.

109.1.

e
Ibidem.

Ergo D N minor eſt, quàm D C, & c. Dubitare quis poſſet, an ramus
D N, quia propinquior eſt vertici A ſit minor remotiore ramo D C, vt in pro-
poſitione 64. & 65. verificabatur; & ratio eſt, quia hypotheſes ſunt diuerſæ,
nam ibi nullus ramus breuiſecans à concurſu D ad ſectionem A C duci poſſe
ſupponebatur, in hac vero propoſitione 67. ponitur vnicus breuiſecans D B, at
ſcrupulus omnis tolletur, ſi dicatur, non quidem ex propoſitionibus 64. & 65. ſed ex demonſtratione ibi allata, ſeu ex Corollario in fine notarum appoſito,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer