DISSERTATIO
lum ſignum virtutis ederent; itaque beneficio egregii Magnetis pul-
verem unum ex alio ſeparare nitebar, verum erat adeo homogeneus,
ut, totus quantus erat, attraheretur: tum menſuravi ad quanmam
a Magnete diſtantiam attrahebatur, ut poſtea cognoſcerem, an quod
produceretur arte, vi majori an minori polleret: pulverem immiſ-
ſum crucibulo, ſuperius aperto, in furno Anemi poſui, urſique ve-
hementi igne, excitato è carbonibus ligneis, quibus undique obrue-
batur, ſpatio trium horarum, quo toto tempore valde candeſce-
bat: omnibus poſtea refrigeratis, examinanti quid in crucibulo e-
rat, apparuit pulvis idem, ejuſdem coloris, ac ante ignitionem: pulverem in crucibulo impactum antequam igni committebam, ob-
verti Verſorio 6 pollicum, gradatim propius admovendo, ut in qua-
nam diſtantia illud agitaret, accuratius intelligerem, diſtantiam
notaveram, nunc iterum crucibulum cum injecto pulvere Verſorio
eidem objeci, idque in eadem diſtantia, ac ante, attraxit: Deinde
ſupra pulverem ex crucibulo excuſſum Magnetem tenui eundem, qui
in eadem diſtantia ac ante non attrahebatur quidem illico, ſed poſt-
quam per Minutum ſecundum unum alterumve exſpectaveram, tum
vero attractus fuit æque valide, quam ante Ignitionem.
Ad pondus Magnetis ante & poſt Ignitionem non attendi, quia
præcavere non poteram, quin cineres carbonum in crucibulum aper-
tum inciderint, qui pondus verum mutabant.
Ex hoc eventu igitur liquet vim attrahentem Magnetis non
facile penitus expelli poſſe ope Ignitionis, licet ea ex integro Magne-
te multum imminuatur, unde videtur, quando ad certum uſque gra-
dum vis periit, non ulterius eam ignitione paucarum horarum de-
creſcere; quod oſtendit principium attractionis in Magnete non eſſe
admodum volatile.
40.
PROCESSUS SECUNDUS.
Exploravi deinde, an principium attractionis Magneticæ non
volatile reddi poſſet, Magnetis pulveri admiſcendo corpora Sali-
na, quæ ſubtiliſſime omnia penetrare ſolent, & ſecum abripere,
atque in altum elevare, quæcunque levia & ſubtilia reddi poſſunt: Hunc in finem ſumſi Magnetis ejuſdem in pollinem reducti, & Mer-