Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. ſem, ſperabam me acquiſiturum partes inertes nullaque vi donatas
attractrice, aliaſque in quibus omnis vis hæreret; ex quibus Mi-
croſcopio, vel alia methodo examinatis, quænam fabrica Magne-
tis, & cauſa virtutis foret, detegeretur: Omnem igitur huc direxi
animi meditationem, ut Magnetem, quem corpus compoſitum
tum ex aliis ſupponebam, in ſua ſimpliciora diſſolverem: Boyleus
in his Tentaminibus mihi aliquomodo præiverat, ſed tam paucos
progreſſus faciendo, & nequaquam ſatis ſollicita inſtituendo exa-
mina, ut ex Boyleanis nihil vel parum lucis foenerari potuerim: addenda autem illa noſtris judicavi, quia paucis comprehendi poſſunt. Candefecit Philoſophus diverſos Magnetes in Igne, tum in eo-
rum ſubſtantia magnam animadvertit heterogeneitatem: Nonnulli
inter refrigerandum cadebant in pulverem; alii friabiles evadebant; alii integri perſtabant; alii diffracti intus apparebant inſtar ſquam-
marum Ferri; alii referebant lamellas colore variegatas, ſibi mutuo
parallelas; alii vix apparebant mutati colore & ſoliditate.

Nulli horum in Igne flammam cæruleam, quæ indicium præſen-
tis ſulphuris foret, emiſerunt, etiamſi id affirmet Del Porta, ſup-
ponens vim Magneticam in Sulphure conſiſtere. Ex qua diverſiſ-
ſima Magnetum igni commiſſorum forma conſtat, varias ad eos
componendos concurrere ſubſtantias, quarum nonnullæ plus, aliæ
minus volatiles fiunt. Sed ad Analyſin Magnetis properemus,
diverſiſſimas ineundo vias, ut, quod una non eruitur, altera in-
veniatur.

39. PROCESSUS PRIMUS.

Quia Magnes integer in Igne aliquamdiu toſtus, vim attrahendi
Ferrum eo uſque amittit, ut limaturam non attrahat, attamen agat
in Verſorium 6 pollicum Magneticâ vi imbutum; exploravi, an non
poſſet penitus omnis vis attractrix expelli; quod facilius videretur
poſſe fieri, quando Magnes in pulverem ſubtiliſſimum prius redu-
ceretur, tumque igni committeretur. idcirco Magnetem elegi bo-
num, præſtantiſque virtutis, nigreſcentis coloris, qui in mor-
tario in pulverem ſubtiliſſimum contuſus fuit: ſuſpicabar in hocpul-
vere datum iri partes, quæ â Magnete attraherentur, alias, quæ nul-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer