Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

0009-01

5. LECTORI SALUTEM.

Quicquid de corporibus intelligunt mortales,
primum obſervationibus ſenſuum ope per-
actis; tum experimentis, caſu vel indu-
ſtria cum iis inſtitutis; tandem ratiocinio
ex obſervationibus aut Experimentis deducto,
debetur. Idcirco phænomena, quæ corpora
edunt quâcunque poſita in occaſione aut loco, ſunt data & ratiocinii materies; ex quibus ſedulo collectis, ſollicite ad-
notatis, & inter ſe comparatis, geometrice, rationis viri-
bus colligi poſſunt, corporum proprietates, agendi virtutes,
harum proportiones, cauſæ, & effectus.

Quo igitur plura cognoſcuntur corporum phænomena, eo
uberior ſuppeditatur materia ratiocinio, quod cæteroquin
brevi ad ſilentium reduceretur, datâ obſervationum pe-
nuriâ.

Quod cum a multis retro temporibus animadverſum fuit,
nonnulli Philoſophi in colligendis obſervationibus & capiendis
Experimentis operam poſuerunt, præcipuè tamen elapſo,
& quod nunc decurrit, ſeculo: hinc eorum nata inſignis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer