Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. Sed Gaſſendum rogo, an marmor, feſtucæ aliave corpuſcula non
habeant partes ſolidas? concedam in iis poros eſſe diverſiſſimo fabre-
factos modo ab iis in Ferro, nihilominus radii Magnetici, quos Ef-
fluvia corporea eſſe ſupponit, partibus ſolidis marmoris occurrent, ut-
cunque paucas habuerit marmor, utcunque poris rectis donatas id
ſtatuatur, ferrum contra intortis; adeoque radii aliqualem motum,
etiamſi parvum, marmori feſtucisque dabunt, ſed nihil percipitur
communicari cum feſtucis levibus, marmore metallisve aliis, quam-
obrem hæc opinio corruit.

Præterea quæro, quam ob rationem fluidum illud moveatur verſus
A? an hæc eſt vis attractrix Magnetis? tum attractio corporum ad
ſe in vicem per aliam attractionem æque obſcuram explicabitur; quod
eſt abſurdum. Inſuper quare illud fluidum eo vehementius aget in a-
lio corpore pellendo, quo hoc Magneti eſt propius, niſi ejus mo-
tus perpetuo acceleretur, ſed quænam erit cauſa hujus accelerati
motus? niſi vis attractrix Magnetica ſupponatur, agens diverſis vi-
ribus ad varias diſtantias.

Denuo ſit Magnes in A, ferrum in E, aliudque in F, hæc ambo
accedent ad Magnetem vi validâ, & undiquaque circa A poſita cor-
puſcula ferrea accedent ad Magnetem, qui acceſſus argueret flui-
dum quaquaverſum accedere ad Magnetem; ubi hoc fluidum ma-
net, an egreditur iterum ex Magnete? Forte patroni illius hoc ſtatuent
& ex repulſione id affirmabunt: ſed ſciant hi velim, omnem repul-
ſionem in experimentis detectam eſſe multo imbecilliorem attra-
ctione, ut cuilibet experimenta noſtra comparanti apparebit: ecce
igitur majori vi & copia affluet ad Magnetem fluidum quam ex eo
exibit; quare opplebuntur breviori vel longiori tempore ejus pori
omnino, & vis Magnetica peribit; quod iterum non obſervatur
contingere, nam Magnetes eandem vim retinere deprehenduntur per
plurima annorum ſpatia.

Tandem ſit Ferrum in F, immobile poſitum ſupra menſam, & Magnes ex Libra ſuſpenſus in A; ſit fluidum motum directione F A
quod pellat Ferrum verſus Magnetem, & ſit hæc vis accuratiſſime
ponderata, interF & A tum immediate infraF ponatur cubus plumbiut-
cunque craſſus, an hic non impediet aliquomodo affluxum fluidi verſus
A? ſi non impediat, plumbum penitus poroſum absque partibus fingen-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer