Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO fecte immobilis, Magnete ſupra vel infra B D C poſito: ſola ferrea
Acus movetur, poſito Magnete in A. Nemo, qui ope microſcopio-
rum corporum ſoliditatem examinavit, hic ſtatuet omnia metalla
eſſe adeo poroſa, ut per ea Effluvia liberrime tranſeant, Ferrum con-
tra eſſe ſolidius, vix poroſum, atque excipere omnem Effluviorum
actionem in ſe, ideo tantum hoc moveri, quieſcentibus reliquis. Ne-
que poni poteſt Effluviorum A E vim eſſe nimis imbecillem ad Acum
B D C ex Cupro, aliove metallo factam, commovendam, cum vi æ-
quali plurimorum granorum ponderi Acus ſimilis ferrea, poſita in
eodem loco, a Magnete movetur.

Præterea ſi Effluvia ex Magnete A egrediantur directione A E,
occurrantque Acui ferreæ B D C, nonne eam a Magnete repellent
ulterius K verſus, hâc enim determinatione moventur, eâdem igi-
tur Acum promovebunt; verum ſi Acus ex ferro puro, nondum im-
buto vi Magnetica, ponatur ſupra Magnetem A, non ab eo repel-
letur recedendo, ſed attrahetur accedendo; hic acceſſus igitur po-
tius Effluvia poſtulat ingredientia Magnetem, delataque motu
E A, quæ autem accedunt ad aliquod corpus, Effluvia illius dici
nequeunt; Quamobrem ex hiſce concludi poteſt Philoſophos non
ſatis attente omnia conſideraſſe, qui Magnetis vires ab Effluviis cor-
poreis deduxerunt.

Quicunque autem ſupponet Fluidum aliquod extus ambiens ac-
cedenſque ad Magnetem eſſe effectuum memoratorum cauſam, etiam
non carebit inextricabilibus difficultatibus: Hoc enim Fluidum ſit
quoque corporeum, & feratur directione E A Magnetem verſus,
tum illud corpus quodcunque ſolidum B D C poſitum in parvâ a Ma-
gnete diſtantiâ, ad ipſum propellet æque Cuprum ac Ferrum,
illud enim fluidum neceſſario occurret eodem modo partibus Cupri
ſolidis, quo Ferri: Hoc tamen non probat experientia, manente
Acu cuprea B D C perfecte immota, ſed ferreâ attracta verſus A.

Neque explicatio Gaſſendi aliquem locum habet, dicentis: ‘Ra-
dios Magneticos non pellicere marmor, cum tamen ferrum pelli-
ciunt; imo neque feſtucas, aliave leviora interpoſita; quoniam præ-
ter ferrum Magnetemque, cætera corpora non habent neque ra-
dios reciprocos, neque eam pororum, meatuumve diſpoſitio-
nem, propter quam & radios refringant, & ab iis ſtringantur.’

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer