Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. Laërt. pag. 197. Philoſophi Florentini, ſuis ſapientes obſervatis,
deprehenderunt in Experimentis cum Magnete captis in Experien-
ces Academie del Cimento pag. 247. virtutem Magnetis eandem man-
ſiſſe, quæ penetraverat per Mercurium, per capſulam ligneam plenam
arena, vel limaturâ metallorum (excepta ea ex ferro) per parallelo-
pipeda ſolida lapidea, marmorea, per 50 patinas aureas ſibi impofitas,
tandem per ſpiritum vini ardentem Cl. Wolfius ſimilia fecit cum
Magnete Experimenta, eoſdemque effectus adnotavit, vide ejus Ver-
nuftige Gedachten Tom. 3. Leeuwenhoekius in philoſ. Tranſ. N°. 226. & N°. 227. per aquam tranſiiſſe vim Magnetis quoque probavit.

Poſtquam Kircherus vim Magnetis adeo permeantem per cuncta
corpora cognoverat, adverſus Epicurum, ponentem Atomos circum-
fluentes & pellentes Magnetem cauſas omnium effectuum, in hæc
verba erumpit Lib. 1. part. 2. Quomodo Magnes hujusmodi tenuiſſi-
ma atomorum corpuſcula æqua facilitate & tranſitu momentaneo,
per duriſſima & ſolidiſſima quævis corpora in ferrum traducet? Vn-
de veriſimile eſt hanc circumpulſionem non in Magnete, ſed in E-
picuri cerebro exiſtentem, hanc abſonam prorſus opinionem pepe-
riſſe. In eundem tamen ſcopulum impegerunt plurimi recentiores
Philoſophi, qui vel ad hoc, vel ad aliud Fluidorum, aut Effluvio-
rum corporeorum genus recurrunt, ut Magnetis actiones explicent; ſed quantis, præter allatas, premantur difficultatibus ejuſmodi hy-
potheſes, in ſequentibus demonſtrabitur.

Fingamus enim dari Effluvia, vel Fluida exeuntia ex magnete,
quæ corporea ſint: vel Odores cum Tachenio vocentur; nam hic
Magnetem odore trahere ferrum dixit. Tum. vid. Tab. 2. fig. 1. & ſit Magnes A, cujus Effluvia ferantur directione A E, & A F, ſit
præterea corpus B D C, facillime mobile fupra cardinem D, quem-
admodum Acus nautica verti ſolet; ſitque B D C ex quocunque me-
tallo denſiſſimo; hoc conſtabit partim ex poris, partim ex partibus
ſolidis, quatenus igitur effluvia A E incurrunt in partes ſolidas
metalli B C, (neceſſario enim nonnulla incurrunt in ſolidas partes)
eas movebunt, adeoque pars B D debebit elevari in K, & C de-
primi in L: eritque eo major elevatio K verſus, quo B D C eſt mi-
nus poroſum: ſed ejuſmodi effectus nunquam contingit ſi B D C
fuerit Acus ex quolibet metallo, Ferro excepto, verum manet per-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer