Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ nec ullo ſtipatæ ſymptomate, quod has comitari non ſolet.

In principio Octobris Coryza plurimos corripuit, cum viciſſitu-
dines caloris diurni & frigoris nocturni magnæ erant: noctu enim
gelabat, interdiu Thermoſcopium adſcenderat ad gradus 56, 54,
58, 70, 64, ſpirante Subſolano & Notapeliote hinc corpora in-
terdiu denudata ad calorem evitandum, veſperi & noctu a frigore
eo facilius corripiebantur, atque frigidus Aër perpetuo ad nares
allapſus inflammationem membranæ Schneiderianæ induxit.

Menſe Novembri quædam obſervatæ fuerunt Tertianæ & Quar-
tanæ, ſed paucæ, & illico Corticis Peruviani ope feliciter profli-
gatæ.

Frigido tandem menſe Decembris iterum aliquæ obſervatae ſunt
continuæ & putridæ, non tamen copioſæ; incipiebant cum hor-
ripulationibus, frigore totius corpus, rigore, pulſu citato inæquali,
exiguo capitis dolore; mox calor digitos pungens oriebatur, pro-
hibito tamen ſudore; urinæ rubræ pellucidæque parva ſitis aderat,
lingua arida, in medio parum fuſca, aſt aridiora labia & tumida: poſt quintum diem ſomnolenti fiebant ægri, aliquando per triduum
dormientes, vix excitandi, a ſomno tamen ſemper refecti, in-
terim vultus triſtis, oculi luctuoſi, involuntariis madentes lachry-
mis, ſummaque acceſſit debilitas; Urina elapſo die decimo criti-
ca, & ita uſque ad morbi finem continuata, ſed tanta cum difficul-
tate reddebatur ut ſemel modo horarum 24 ſpatio prodierit, & non niſi cum dolore; ſanguis in principio Venæ Sectione eductus,
admodum inflammatus, illico cruſta coriacea obductus; alvus in
quibuſdam pertinaciter conſtipata, continuis emollienda erat Clyſ-
matibus humectantibus & lubricantibus, fæces tamen naturalibus
prodierunt ſimillimæ in nonnullis diarrhæa obſervabatur, hi tamen
in majus diſcrimen conjecti perpetuo deliraverunt: hæ febres ho-
motonæ fuerunt 14 aut 15 diebus, deinde miteſcere cæperunt,
prorſus deſinentes vigeſimo die, ſed ægros relinquentes debiliſſi-
mos; neminem ex his mortuum deprehendi, ſervati omnes hac
methodo tractati; venam ſecando, potum emollientem, hume-
ctantem, acidiuſculum, nitroſum ſubminiſtrando, alvum emollien-
do lenibus ſolventibus humectantibuſque enematibus: cibos ſuppe-
ditando leves, imprimis Lac ebutyratum, in quod natura verge-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer