Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

ULTRAJECTINÆ ANN. MDCCXXVIII. & â calore Vernali ſoluta, priſtinam totum corpus percurrendo
videbatur luſura Tragœdiam, ſed aliquot datis vomitoriis, poſtea
Cortice feliciter profligabatur, necrediit. Febres hæ viſæ fuerunt ex-
citari â ſubitaneo frigore calorem notabilem præcedentium dierum
ſequente, nam ab 18 Aprilis initium modo ſumſerunt, quo die Gran-
do & Nix in aliquâ ceciderunt copiâ, flante Borea tum hoc, tum
præcedenti die, quorum frigus corpora ſubito conſtringebat, â ca-
lore præteritorum dierum jam aperta.

Sub finem Julii invaſerunt febres continuæ putridæ, quæ vehe-
mentes fuerunt, æroſque valde labefactando in præſens conjicie-
bant periculum, plures tamen evaſerunt, quam mortui ſunt: Inva-
debant pulſu citato & inæquali, cum frigore dorſi & lumborum,
magno capitis dolore, anxietate inſigni, quæ toto decurſu morbi
perduravit, mox ſubſequebatur calor & ſitis: jam tertio die lin-
gua erat arida, nigroque obducta muco: urina primis 10 diebus ru-
bra, aliquando flammea, nonnunquam turbida: illico ægri debiles
& laſſi, atque potiſſimum in dorſum decumbebant; ſomnus me-
diocris, ſed parum reficiens, abſente tamen delirio; ſanguis Ve-
næ ſectione eductus inflammatorii inſtar pelliculam corneam con-
trahebat: ita eodem ſtatu decem primis diebus permanſit morbus,
fuitque febris perfecte homotonos; elapſo plerumque die decimo
vel undecimo in urina incepit apparere nubecula, imminuebatur
febris, & ſenſim decreſcens, penitus elapſis quatuordecim diebus
ceſſabat, interim Criſi larga per urinam ſe manifeſtante. Qui mo-
riebantur, raro decimum quintum diem attigerunt, ſed his elapſo
decimo die exacerbata fuit febris, quæ vires omnes poſternens,
rationem perturbans, anxietatem augens, tandem ad orcum ægro-
tos demiſit: Corripuit hæc Synochus homines adultæ ætatis, ve-
getos, ſucco & ſanguine plenos, manentibus infantibus & Seni-
bus ab eo immunibus: Non regnaverunt hæ febres ultra Auguſti
medium.

Menſe Septembri aliquouſque elapſo ſeſe manifeſtaverunt Fe-
bres Tertianæ duplices, alternâ die mitiores, alternâ acriores,
mitiſſimæ autem fuerunt, & non uti autumnales ſolent, quarum
pertinacia non niſi potentioribus auxiliis domari ſolet; ſed hæ æque
facile curabantur, ac Vernales, non ultra 14 excurrentes dies,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer