Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ liter ad ignem, extremumque alterum Mercurio omni Aëre orba-
to, ſecundum deſcriptam methodum, & calido, immitte; incline-
tur tubus, ita ut perpendicularis altitudo 29 pollicum ſit in aliqua
parte capillari tubi, tum educatur Aër ex tubo antliæ ope, ita ut
Mercurius aſſurgat in tubum & quidem uſque in capillarem angu-
ſtiam; tum digito chirotheca munito claudatur inferius tubi extre-
mum, & flamma Lampadis tubi ope directa in capillarem angu-
ſtiam liquefaciat claudatque vitrum ita, ut immediate fere clauſura
Mercurium tangat, tum hoc calore rarefactus Aër, ſi quis adhuc
hæreret, excludetur ex anguſtia; ſublato dein digito, erigatur
Tubus, in quo Mercurius ſubſidebit donec cum Atmoſphæræ pon-
dere æquilibrium egerit: nullibi in tubo ita impleto vel minimum
Aëris indicium obſervabis, atque ad eandem altitudinem ac in priori
Tubo animadvertes Mercurium ſuſpendi.

Verum ad morbos pergamus, qui potiſſimum hoc Anno regna-
runt; hi Epidemicorum nomen non merentur, quum contagio hu-
mano non proſerpſerunt: Febres Vernales Tertianæ ultra medium
menſis Aprilis occeperunt, neque plusquam menſis ſpatio regna-
verunt; mites fuerunt omnes, ſolitis tantum ſtipatæ ſymptomati-
bus, nam invadebant cum horrore, frigore, laſſitudine, capitis do-
lore, vix alia diſtingui potuerunt ſymptomata, quod, quam lene
febrium genus fuerit, indicat: calor deinde cum ſudoribus ſeque-
batur, elapſisque duodecim aut tredecim horis æger prorſus li-
ber, ſed debilitatus relinquebatur uſque ad ſequentem parc-
xyſmum, qui raro plus octo vicibus redibat. Id omnibus commu-
ne fuit, ut, licet urina rubra ſedimenti copiam demiſerit, tamen
deſierint in Coryzam, febrili materiâ in Schneideri membranam de-
lata: hæc frequentes ſternutationes & Lymphæ deſtillationes ex-
citabat, tandem deſcendens Pulmonem verſus,, membranas prio-
ri continuas, Tracheamque inveſtientes, occupabat, hinc tuſſi-
cula, & anxietas, intra duos tamen profligata dies: Curabantur
ſponte, aut adhibitis amaris antifebrilibus, ſudoriferiſve, quibus
tamen Coryza præverti non potuit: Rediit febris vehementior & pertinacior iis hominibus, qui elapſo anno inter peregrinandum
per Hollandiæ urbes febre ſæviſſimâ Epidemicâ correpti fuerant; in his enim morbi materia, Hepar occupans, non plane extincta,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer