Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

ULTRAJECTINÆ ANN MDCCXXVIII. ex interſtitiis ſuis aëreas dimittet, quibus orbatus erit elapſo diei
intervallo: tum tubum cape novum, alterutra extremitate clauſum,
interne bene mundum, ſiccunique, quem filo chalybeo, cujus
extremitati aliquantum ſiccæ puræque alutæ alligaveris, puriorem
reddes, aëremque a parietibus averruncabis. Deinde Tubum æqua-
biliter calefac largum latumque ante focum, ne diſſiliat, ita aër
facilius a parietibus vitri, â quibus attractus non facile recedit,
avelletur: tum Mercurium prudenter abſque concuſſione ex reci-
piente ſublatum eidem calori ſubmitte: Dein tubus gracilis, priori
longior, & qui cavitati illius immitti poſſit, ad fundum uſque in am-
pliorem inſeratur; ejus utraque extremitas ſit aperta, alterutra au-
tem latior & infundibuli inſtar, cui Mercurius facile infundi poſ-
ſit: quo apparatu præmiſſo, calidus infundibulo capilliformi infun-
datur Mercurius, qui ita lente illapſus in fundum amplioris tubi
ſurſum adſcendet, aëremque expellet omnem: tubo penitus im-
pleto, prudenter & lente capilliformis extrahatur, curando ut am-
plior impletus maneat, ita nullam aëream bullam, utcunque aciem
intenderis, in tubo obſervabis: inverſus hic tubus, vaſculo alium
adhuc continenti immiſſus, primum impletus uſque ad ſummitatem
manebit, etiamſi longitudinem 40 pollicum & ultra habuerit, ſed
concuſſione cum tubo communicata, ſubſidebit Mercurius, & ad
29 pollices, plus minusve hærebit, accuratiſſimum cum Atmoſphæræ
pondere æquilibrium ſervaturus; Barometrum hoc modo confe-
ctum ſolet paulo altius ſuſpendere Mercurium, quam vulgaria: ita
noſtrum, quocum obſervationes cepimus, confectum fuit; inſi-
ſtens vaſculo diametri 4 pollicum, unde ſubſidente Mercurio ex
tubo ad 28 pollices, vel adſcendente ad 30 pollices, ne quidem
{1/1600} pollicis differentia in altitudine Mercurii in vaſculo ſtagnantis
datur; hic apparatus æneæ impoſitus laminæ, quæ humido aëris
expandenti non ſubjicitur, veram altitudinem Mercurii repræſen-
tat: Inveni aliam quoque methodum accurate Tubum implendi,
nec magis operoſam priori; ſit Tubus ultra 40 longus pollices,
partem, uno pollice ab extremo diſtantem, in Lampadis flamma can-
defac, atque in tubum gracilem extrahe, interim extremo antliam
affige cæmenti ope, tubumque alliga aſſerculo, ne inter tractan-
dum frangatur; poſtquam probe mundificatus eſt, calefiat æquabi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer